- CONVENAE
- CONVENAEVulgo Commingeois, quasi Commanentes, populi Galliae Aquitanicae e saltu Pyrenaeo, h. e. Hispaniae et Aquitamae confinio oriundi, teste Caesare, l. 3. de Bello Civ. c. 19. qui fugitivos illos a saltu Pyrenaeo et praedones vocat, quia veteri vitiô gentium Hispaniae latrunculi erant, quales ibidem postea Bandularii exstitêre. Hi igitur a Pompeio victore, ex Hispania reverso, oppugnati, pacem hâc lege impetrârunt, ut omnes de saltu in plana Aquitaniae descenderent, et in oppidum contribuerentur: quia itaque ex iugis Pyrenaeis undique eo convenerant, Convenae appellati sunt, h. e. ut interpretatur Strabo, συνήλυδες. Sic idem Ligures olim, et Augustus Caesar partem Cantabrorum e montibus in plana deduxit. Sedent ad fontes Garumnae, eorumque urbs praecipua fuit Lugdunum Convenarum, a situ dicta: dunum enim Gallicâ linguâ montem significabat. In vertice erat montis, trans Garumnam, unde in circumiacentem planitiem despiciebatur, valle praecipiti undique cincta. Fons ingens ad radices montis prorumpebat, munitissimâ turre circumdarus: quo oppidani per cuniculos descendentes, sine periculo aquari consueverant. Postea, nomine gentis assumptô, Convenae dici coepit, In veterib. Notit. inter provinc. Novempopulaniae civitates duodecim, quartô, nonnumquam quintô locô posita: nunc Fanum S. Bertrandi dicitur, vide infra, 16. leuc. a Tholosa, 12. ab Ausciis in colle: Urbs Episcopalis est totius tractus, quartô post Auscos Metropolim, Aquas et Lactoram locô. Suavis eius Episcopus Agathensi, A. C. 506. Praesidius Aurelianensi II. Amelius Aurelianensi V. interfuêre. longitud. 21. 37. latitud. 42. 58. Titulum Comitatus haber, qui est inter Languedociam, Pyrenaeos, Comitatum Fuxensem et Armaniacum: in Super. et Infer. divisus. Plin. l. 4. c. 19. Strabo, l. 4. etc. Ptol. etc. Urbs destructa est A. C. 585. a Gontrano Rege, quod Pseudo-Gundebaldo perfugium fuerat, cum a Pompeii M. aetate ad id tempus floruisset, et iacuit per ann. 520. donec a S. Bertrando vel Berthramno Episcop. unde ipsi nomen S. Bertrand de Cominges, in vertice collis ac in ipsis excisae urbis vestigiis, priori tamen multo minor, reparata est, A. C. 1085. ubi et claustrum aedificavit, et Canonicos regulae B. Augustini servantes instituit: patria fuit Vigilantii. Ceterum Comitatus hic, a Parlamento Tolosano dependet, donatus a Iohanna filia Comitis Conveniac. et Bononiensis, Carolo VII. A. C. 1442. Aimoin. l. 3. c. 69. Gregor. Turonens. l. 7. Oihenart. Notit. utriusque Vasconiae. Chesnius, Ant. urb. part. 2. l. 2. c. 15. San-Marth. Franciae Christ. Tom. 2. p. 547. quibus adde, inter primos dicendum Hadrian. Valesium, Notit. Gall.Urbes et oppida in dioecesi Convenica.S. Amantii, S. Amans. S. Beati, S. Beat. S. Bertranni, S. Bertrand de Comenge. Castellio, Castillon. Castra, Castres. Frontiacum, Fronsac. S. Gaudentii, S. Gaudens. Gentiacum, Gensac. S. Geronii, S. Girons. Granata, Granade. Insula Dodonis, l'Isie Dodon. Mons Regalis, Montreal: Leomaniae nunc accensus. Riparia ad Garumnam regio. Sammatanum, Samatan. Ponit etiam in agro Convenarum, praeter Lugdunum, Aquas Calidas Aques Strabo. Vide Cuqveni.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.